giovedì 15 dicembre 2016

La quadripartizione della Sardegna giudicale

La quadripartizione della Sardegna giudicale

di Sergio Sailis

La prima testimonianza scritta relativa alla suddivisione della Sardegna in quattro Giudicati è quasi sicuramente una lettera scritta a Capua il 14 ottobre del 1073[1].


Con questa missiva Papa Gregorio VII si rivolge a Mariano (Giudice di Torres), Orzocco (Giudice d’Arborea), Orzocco (Giudice di Cagliari) e Costantino (Giudice di Gallura) ammonendoli affinché si sottomettano agli insegnamenti della Chiesa cattolica.





img. di Gregorio VII
“GREGORIUS episcopus servus servorum Dei Mariano Turrensi, Orzocco Arborensi, item Orzocco Caralitano, Constantino Callurensi, iudicibus Sardinie, salutem et apostolicam benedictionem.

Vobis et omnibus, qui Christum venerantur, cognitum est, quod Romana ecclesia universalis mater sit omnium christianorurn. Que licet ex consideratione officii sui omnium gentium saluti debeat invigilare, specialem tamen et quodammodo privatam vobis sollicitudinem oportet eam impendere. Verum quia neglegentia antecessorum nostrorum caritas illa friguit, que antiquis temporibus inter Romanam ecclesiam et gentem vestram fuit, in tantum a nobis plus quam gentes, que sunt in fine mundi, vos extraneos fecistis, ut Christiana religio inter vos ad maximum detrimentum devenit. Unde multum vobis necessarium est, ut de salute animarum vestrarum studiosius amodo cogitetis et matrem vestram Romanam ecclesiam sicut legitimi filii recognoscatis et eam devotionem, quam antiqui parentes vestri sibi impenderunt, vos quoque impendatis. Nostri autem desiderii est non solum de liberatione animarum vestrarum curam velle habere, sed etiam de salvatione patrie vestre sollicitius invigilare. Unde si verba nostra, sicut decet, devoti receperitis, gloriam et honorem in presenti et in futura vita obtinebitis. Quodsi aliter, quod non speramus, feceritis et ad sonum exhortationis nostre aurem debite obedientie non inclinaveritis, non nostre incurie sed veste poteritis culpe imputare, si quid periculi patrie vestre contigerit. Cetera, que de salute et honore vestro tractamus, magna ex parte confratri nostro Constantino Turrensi archiepiscopo vobis referenda commisimus. At cum legatus noster, quem Deo annuente in proximo mittere disponimus, ad vos venerit, voluntatem nostram pleniter vobis significabit et, quod glorie et honori vestro condecet, apertius enarrabit. Data Capue II. ldus Octobris, Indictione XII.”




[1] Erich CASPAR, Das register Gregors VII, Epistolae Selectae in usum scholarum ex Monumentis Germaniae Historicis, tomus II, fasciculus I, Gregorii VII registrum lib. I-IV, Berlino 1920, pag. 46-47. Cfr. Olivetta SCHENA-Sergio TOGNETTI, La Sardegna medievale nel contesto italiano e mediterraneo (secc. XI-XV), Storia medioevale, Strumenti e sussidi, n. 5, Milano 2011, pag. 31.

Nessun commento:

Posta un commento