Conferma dei privilegi di Callisto II al Monastero di San Saturno di Cagliari
Il papa Callisto II conferma
a Filippo, priore di San Saturno di Cagliari, tutte le chiese che il priorato
possedeva in Sardegna e ricorda che San Saturno è sotto la dipendenza
dell’abbazia di San Vittore di Marsiglia. Tra i possedimenti è ricompresa anche la chiesa di Santa Maria di Arcu oggi in territorio di Selegas.
Pisa 12 maggio 1121
CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS
SERVORUM DEI, DILECTO FILIO PHILIPPO, PRIORI MONASTERII SANCTI [SATU]RNI, QUOD
IN INSULA SARDINIA, IN CARALITANA PAROCHIA SITUM EST, EJUSQUE SUCCESSORIBUS
REGULARITER SUBSITUENDIS, IN PERPETUUM.
Sicut injusta poscentibus
nullus est tribuendus effectus, [sic l]egitima desiderantium non est differenda
petitio. Quamobrem, dilecte in Christo fili, Philippe prior, tuis petitionibus
clementius annuentes, beati Saturni monasterium, cui, Deo auctore, presides, in
beati Petri tutelam suscipimus et contra pravorum hominum nequitiam protectione
sedis apostolicȩ communimus. Statuimus enim ut ecclesiȩ, possessiones et bona
omnia, quȩ, vel ex nobilis recordationis Constantini judicis et matris ejus
Verȩ atque filii ejus Mariani dono, vel Karalitanorum pontificum bonȩ memoriȩ
Ugonis, Gualfredi necnon et venerabilis fratris nostri Guillelmi concessione,
aut aliorum fidelium oblatione, monasterio eidem legitime collata sive
adquisita sunt, aut in futurum, largiente Deo, juste atque canonice offerri
adquirive contigerit, firma ei semper et illibata permaneant, in quibus hȩc
propriis duximus nominibus anno[tanda]: ecclesias videlicet sancti Evisi de
Nuras, sancti Petri de Piscador, sancti Luciferi de Pao, sancte Mariȩ de
Vineis, sanctȩ Mariȩ de Sabol, sancte Mariȩ de Leen[.], sancti Petri de Serra,
sancti Andreȩ, sancte Mariȩ de Gip, sanctȩ Ananiȩ de Portu, sancte Mariȩ de
Portu Salis, sancti Eliȩ de Monte, sancte Victoriȩ de Nuraxi, sanctȩ Mariȩ de Arcu, sancti Petri de
Ponte, sancti Ambrosii de Uta, sancte Barbarȩ de Aqua Frigida, sanctȩ Mariȩ de
Margamin, sancti Petri de Ruina, sancti Salvatoris de Bagnaira, sanctȩ Luciȩ de
Civita, sancti Evisi de Quarto et sancti Luxurii de Mara, cum servis et
a[nc]illis, saltibus, vineis, pratis et omnibus pertinentiis earum. Decernimus
ergo ut nulli judici, regi vel marchioni neque ulli omnino hominum liceat idem
monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas
retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra
conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt
usibus omnimodis profutura, salva Karalitani archiepiscopi reverentia canonica;
ad hȩc adicientes, medietatem decimarum Karalitani judicis eidem monasterio
confirmamus, sicut ex prefati Constantini judicis donatione collata et
Karalitanorum pontificum concessione firmata est, et sicut in predicti fratris
nostri Guillelmi archiepiscopi cyrographo continetur. Preterea statuentes
censemus ut predictum beati Saturni monasterium sub Massiliensis cenobii
potestate ac jurisditione in perpetuum perseveret, sicut hactenus cognoscitur
permansisse, neque ulli penitus facultas sit ipsum ab ejus obedientia [vel]
subjectione subtrahere. Ad judicium autem perceptȩ a Romana ecclesia tuitionis,
aureos duos per annos singulos Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur,
in futurum ecclesiastice se[culari]sve persona hanc nostrȩ constituitionis
paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove
commonita, si non satisfactione congrua em[enda]verit potestatis honorisque sui
dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate
cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris
nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtȩ ul[t]ioni
subjaceat.
Cunctis autem eidem loco
justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum
bonȩ actioni percipiant et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis
inveniant. AMEN. AMEN. AMHN.
Ego Calixtus, catholice ȩcclesiȩ episcopus ss. [benevalete].
Data Pisis per manum
Grisogoni, sanctȩ Romane ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII°
idus maii, indictione XIIIa, incarnationis dominicȩ anno M°C°XX°I, pontificatus
autem domni Calixti secundi pape anno II°.
Trascrizione a cura di Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste
RENAULT et Benoît-Michel TOCK
Nessun commento:
Posta un commento