lunedì 29 luglio 2013

Conferma privilegi di Callisto II al Monastero di San Saturno di Cagliari

Conferma dei privilegi di Callisto II al Monastero di San Saturno di Cagliari
Il papa Callisto II conferma a Filippo, priore di San Saturno di Cagliari, tutte le chiese che il priorato possedeva in Sardegna e ricorda che San Saturno è sotto la dipendenza dell’abbazia di San Vittore di Marsiglia. Tra i possedimenti è ricompresa anche la chiesa di Santa Maria di Arcu oggi in territorio di Selegas.
Pisa 12 maggio 1121
CALIXTUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO PHILIPPO, PRIORI MONASTERII SANCTI [SATU]RNI, QUOD IN INSULA SARDINIA, IN CARALITANA PAROCHIA SITUM EST, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSITUENDIS, IN PERPETUUM.
Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, [sic l]egitima desiderantium non est differenda petitio. Quamobrem, dilecte in Christo fili, Philippe prior, tuis petitionibus clementius annuentes, beati Saturni monasterium, cui, Deo auctore, presides, in beati Petri tutelam suscipimus et contra pravorum hominum nequitiam protectione sedis apostolicȩ communimus. Statuimus enim ut ecclesiȩ, possessiones et bona omnia, quȩ, vel ex nobilis recordationis Constantini judicis et matris ejus Verȩ atque filii ejus Mariani dono, vel Karalitanorum pontificum bonȩ memoriȩ Ugonis, Gualfredi necnon et venerabilis fratris nostri Guillelmi concessione, aut aliorum fidelium oblatione, monasterio eidem legitime collata sive adquisita sunt, aut in futurum, largiente Deo, juste atque canonice offerri adquirive contigerit, firma ei semper et illibata permaneant, in quibus hȩc propriis duximus nominibus anno[tanda]: ecclesias videlicet sancti Evisi de Nuras, sancti Petri de Piscador, sancti Luciferi de Pao, sancte Mariȩ de Vineis, sanctȩ Mariȩ de Sabol, sancte Mariȩ de Leen[.], sancti Petri de Serra, sancti Andreȩ, sancte Mariȩ de Gip, sanctȩ Ananiȩ de Portu, sancte Mariȩ de Portu Salis, sancti Eliȩ de Monte, sancte Victoriȩ de Nuraxi, sanctȩ Mariȩ de Arcu, sancti Petri de Ponte, sancti Ambrosii de Uta, sancte Barbarȩ de Aqua Frigida, sanctȩ Mariȩ de Margamin, sancti Petri de Ruina, sancti Salvatoris de Bagnaira, sanctȩ Luciȩ de Civita, sancti Evisi de Quarto et sancti Luxurii de Mara, cum servis et a[nc]illis, saltibus, vineis, pratis et omnibus pertinentiis earum. Decernimus ergo ut nulli judici, regi vel marchioni neque ulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Karalitani archiepiscopi reverentia canonica; ad hȩc adicientes, medietatem decimarum Karalitani judicis eidem monasterio confirmamus, sicut ex prefati Constantini judicis donatione collata et Karalitanorum pontificum concessione firmata est, et sicut in predicti fratris nostri Guillelmi archiepiscopi cyrographo continetur. Preterea statuentes censemus ut predictum beati Saturni monasterium sub Massiliensis cenobii potestate ac jurisditione in perpetuum perseveret, sicut hactenus cognoscitur permansisse, neque ulli penitus facultas sit ipsum ab ejus obedientia [vel] subjectione subtrahere. Ad judicium autem perceptȩ a Romana ecclesia tuitionis, aureos duos per annos singulos Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur, in futurum ecclesiastice se[culari]sve persona hanc nostrȩ constituitionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua em[enda]verit potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtȩ ul[t]ioni subjaceat.


Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bonȩ actioni percipiant et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMHN.
Ego Calixtus, catholice ȩcclesiȩ episcopus ss. [benevalete].
Data Pisis per manum Grisogoni, sanctȩ Romane ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII° idus maii, indictione XIIIa, incarnationis dominicȩ anno M°C°XX°I, pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno II°.
 

Trascrizione a cura di Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK

Nessun commento:

Posta un commento