lunedì 26 agosto 2013

Donazione Santa Maria di Arco (Selegas)

Donazione Santa Maria di Arco del 1089 (Selegas)
 
Il Re e Giudice di Cagliari Costantino dona a San Vittore e all’abate Riccardo la chiesa di San Saturno e altre chiese e beni in Sardegna. Tra i possedimenti è ricompresa anche la chiesa di Santa Maria di Arcu oggi in territorio di Selegas.
Anno 1089
[Notum sit omnibus fidelibus intra gemium sancte matris ecclesie constitutis quod ego Constantinus, rex et judex Caralitanus, ob remedium anime meȩ et parentum meorum, uxoris et] filiorum meorum, cum consilio fratrum et om[nium fidelium meorum, dono, trado atque] concedo domino Deo et sancto Victori martiri, et do[mno Richardo abbati, et successoribus ejus] et monasterio [Mas]siliensi et mo[nachis ejusdem
monasterii, tam presentibus] quam futuris, eccle[siam] Sancti Saturni cum suis pert[inenciis in potestate et dominio], ut monasterium secundum Deum ibi con[stituant, et habitantes secundum] regulam sancti Benedicti viviant ; bonos ad [honorem Dei ibi plantent et co]ngregent, malos vero disperdant et eradice[nt. Dono etiam supradicto] monasterio Sancti Saturni ecclesiam Sancti [Antiochi que est in insula de Su]lcis, et ecclesiam Sancte Marie que est in P[alma, et ecclesiam Sancti Vincen]ti de Sigherre, et ecclesiam Sancti Evisi de N[ura, et ecclesiam Sancte Marie de Sapu]llo, et ecclesiam [Sancte] Marie de Ghippi, et ecclesiam [Sancte Marie de Arco], et ecclesiam Sancti [Elie] de Monte, cum omnibus rebus quas a[be]re videntur vel [ad] eas pertinent, mobilibus et immobilibus, reditibus, terris tam cultis quam et incultis, [vineis, pra]tis, silvis, pascuis, servis et hanccillis, cum omnibus [animalibus, equ]is, jumentis, bubus, vaccis, ovibus, ircis, capris, [porcis]. Dono insuper medietatem decime mee ex integro prefato monasterio Sancti Saturni. Hec omnia que predixi bono animo et ex bona voluntate volo, mando et precipio ut inconvulsa in perpetuum firmaque permaneant, tali tenore ut neque abbas vel successores ejus Massilienses alienandi vel tramutandi in alodium vel feodium alteri ecclesie vel alicui persone habeat potestatem. Quod si ego vel aliquis successorum vel  eredum meorum seu aliqua persona hanc donationis cartam infringere aut [ann]ullare temtaverit, sive, quod apsit, huic dono et precepto meo obviare sive [co]ntraire presumpserit, non hoc valeat vendicare; sed insuper iram Dei omnipotentis incurrat, atque anathematis vinculo obligatus a liminibus sancte universalis ecclesie segregetur nisi resipuerit; ad hec etiam mille libras argenti optimi dinoscat se compositurum, hac carta firma et stabile permanente.
Ego Guido, notarius dompni regis, ex jussione ipsius domni Constantini, regis et judicis, scripsi, anno ab incarnatione Domini millesimo o[ctu]agesimo nono, indictione decima.
[croce] Constantinus, rex et judex, firmavit. [croce] Jorgia regina firmavit.
[croce] Marianus, judex et rex, filius istius Constantini, firmavit.
[croce] Zerchis, frater judicis, firmavit. [croce] Lanbertus subscripsit.
[croce] Comita, frater ejus, firmavit. [croce] Ubertus, filio Raineri, subscripsit.
[croce] Constantinus de Rovu firmavit. [croce] Ego [Teb]aldinus interfui.
[Ego Rodulfus no]tarius interfui. [croce] F[re]dericus interfuit. [croce] Manfredus interfuit.
[Ugo], filius Villani, interfuit. [croce] Wido interfuit. [croce] Rainerius interfuit.
[Ego Lanbertus archiepiscopus hujus rei] inceptor et precep[t]or ac secundum [Deum con]siliator fui, at[que canonice subscripsi], et suprascriptum anathema firmavi.
[Bernardus] et Ugo, monachi Massilienses, [missi a] dompno abbate Ricardo, vice sua, hujus modi donationis cartam a supradicto rege receperunt et fideliter interfuerunt.
 
Trascrizione a cura di Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK

Nessun commento:

Posta un commento