lunedì 9 settembre 2013

Donazione di Arco 1112 (Selegas)

Benedetto, vescovo di Dolia con la conferma del Giudice di Cagliari Mariano, dona all’abbazia di San Vittore di Marsiglia la chiesa di Santa Maria di Arcu oggi in territorio di Selegas.

Karalis 02/05/1112

IN NOMINE sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Ego Benedictus, gratia Dei Doliensis ecclesiȩ ȩpiscopus pro amore omnipotentis Dei et pro remissione omnium peccatorum meorum, primum omnium offero me eidem Deo atque committo et beato Victori martiri monasterii Massiliensi, omnibusque sanctis ibidem Deo consecratis, venerabilique Oddo, abbati ejusdem monasterii cunctȩque ejus congregationi. Deinde offero, dono, cedo ac trado supradicto monasterio sancti
Victori Massiliensi dominoque meo Oddo abbati suprascripto ejusque fratribus successoribusque ejus cunctisque monachis jamdicto monasterio pertinentibus, tam presentibus quam futuris, id est ȩcclesiam sanctȩ Dei genitricis et virginis Mariȩ de Archo, cum omnibus suis pertinentiis, tam in servis quam et in ancillis, vineis, ortis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, atque duciis, mobilibus sive immobilibus quȩ nunc habet vel quod in antea, Deo auxiliante, cum absolutione mea successorumque meorum acquirere debet, ut monachi Massiliensi monasterii habeant et possideant ex integro in perpetuum, sicut actenus a beatȩ memoriȩ antecessor meus Virgilius ȩpiscopus, et ego similiter omnia nunc ex integro concessi, ut supra descripsimus, salva scilicet reverentia atque obedientia et honore sanctȩ matris ecclesiȩ beati Pantaleonis martiris, caput episcopatus Doliensis. Ego itaque Marianus, judex Karalitanus, omnia quȩ a supranominatis episcopis Deo et sancto Victori Massiliensi et beato Saturnino martiri oblata et concessa sunt, et quȩ prius a matre mea et patre meo domno C. judice eidem sancto Saturno similiter concessa sunt, ita et ego, cum domna P. et cum domno C., filio nostro, omnia in omnibus laudo et confirmo atque cum domno Comita et domno Gonnari et domno Petro et domno Dorbini, avunculis meis, et cum fratribus meis germanis Ythoccor et Therkis, et cum omnibus fratribus meis, hec omnia testifico, et ut, perpetualiter ita permaneant, pleniter censeo. Quod si aliquis regum sive judicum, vel successorum meorum aut aliqua persona hanc donationis atque offersionis cartam infringere atque imminuere voluerit, non h. valeat vendicare set a liminibus sanctȩ ecclesiȩ sequȩstratus atque anathematis vinculo obligatus iram Dei omnipotentis incurrat, hac carta firma et stabili permanente. Gualfredus, gratia Dei Karalitanȩ ecclesiȩ archiepiscopus, concessit et firmavit. Johannes, Barbarie ecclesiȩ episcopus, firmavit. Arnaldus, Sulciensis ecclesiȩ episcopus, firmavit. Ubi interfuerunt domnus Petrus, prior ejusdem ecclesie sancti Saturni, et domnus P. sacristanus, et domnus Guilielmus, et domnus P., et domnus Arnaldus, et domnus P., et domnus U., et domnus A. Data Karalis, anno ab incarnatione Domini MCXII, inditione V, sexto nonas madii. Ego Gualfredus, Karalitanus licet peccator archiȩpiscopus, subscripsi et confirmavi.

Ego Benedictus, episcopus gratia Dei Doliensis ecclesiȩ, hanc offersionis cartam a me factam manu mea propria eam conscripsi et complevi et dedi.

Pandulfus et Guido gg. testes. Atho et Bonone gg., testes. Mutus et Veclo gg. testes. Sicherius quod Grimȩ, testis. Ugicione quod Ugicioni testis. Gerardus quod Massariȩ testis, et alii quamplures. Ugo filius Ugonis vicecomitis. Gerardus Gaietanus. Herithus quod Erithi. Marinianus quod Ildebrandus filius Sibillȩ.

 


Trascrizione a cura di Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK

1 commento:

  1. Il vescovo di Dolia Benedetto era un monaco benedettino di San Vittore di Marsiglia. Venne eletto nel 1107 e si dimise nel 1112 pochi mesi dopo la definitiva concessione ai vittorini di Santa Maria di Arco (e delle altre chiese) ritirandosi quindi a vita monastica nel monastero di San Saturno a Cagliari. La sua elezione (così come quella dell’anch’esso vittorino Arnaldo per la diocesi di Sulci) venne probabilmente voluta per favorire la penetrazione dei vittorini (molto graditi al papa) e placare le dispute sorte proprio a seguito della sottrazione di queste chiese alle rispettive diocesi all’epoca del vescovo Virgilio il quale aveva fortemente contestato la donazione fatta dal Giudice Costantino così come venne contestata dal nuovo arcivescovo di Cagliari Ugo e dal vescovo di Sulci che avevano richiesto anche l’intervento papale.

    RispondiElimina